monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 2, 45, 5
Tibi placet lavare quotidie: alius has munditias sordes putat. Tu attagenem ructas, et de comeso acipensere gloriaris: ego faba ventrem impleo. Te delectant cachinnantium greges: me Paula, Melaniumque plangentes. Tu aliena desideras: illae contemnunt sua. Te delibuta melle vina delectant: illae potant aquam frigidam suaviorem. Tu te perdere existimas, quidquid in praesenti non habueris, comederis, devoraveris: illae futura desiderant, et credunt vera esse quae scripta sunt. Esto, inepte et inaniter, quibus resurrectio corporum persuasit: quid ad te? Nobis e contrario tua vita displicet. Bono tuo crassus sis: me macies delectat et pallor. Tu tales miseros arbitraris: nos te miserabiliorem putamus. Par pari refertur, et invicem nobis videmur insanire.